Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.18.1 | Cic. Fam. 7.18.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.19.1 |
7.18.2
sed ut ad epistulas tuas redeam , cetera belle ; illud miror : quis solet eodem exemplo pluris dare , qui sua manu scribit ? nam quod in palimpsesto , laudo equidem parsimoniam ; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas ;
non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas . an hoc significas , nihil fieri , frigere te , ne chartam quidem tibi suppeditare ? iam ista tua culpa est , qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris .
ego te Balbo , cum ad vos proficiscetur , more Romano commendabo . tu si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus ; eram enim afuturus mense Aprili . has litteras scripsi in Pomptino , cum ad villam M . Aemili Philemonis devertissem , ex qua iam audieram fremitum clientium meorum , quos quidem tu mihi conciliasti ; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat . cura ut valeas . VI id . April . de Pomptino .
epistulam tuam , quam accepi ab L . Arruntio , conscidi innocentem ; nihil enim habebat quod non vel in contione
recte legi posset . sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras . verum illud esto ; nihil te ad me postea scripsisse demiror , praesertim tam novis rebus .
7.18.3
7.18.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.18.1 | Cic. Fam. 7.18.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.19.1 |